Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 9, 21.
1 | Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium iis qui figuram sphaerae coelo tribuunt, quod scriptum est in Litteris nostris, Qui extendit coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2)? Sit sane contrarium, si falsum est quod illi dicunt: hoc enim verum est quod divina dicit auctoritas, potius quam illud quod humana infirmitas coniicit. |
2 | Sed si forte illud talibus illi documentis probare potuerint, ut dubitari inde non debeat; demonstrandum est hoc quod apud nos de pelle dictum est, veris illis rationibus non esse contrarium: alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco Scripturis nostris, ubi coelum dicitur velut camera esse suspensum (Isai. XL, 22, sec. LXX). |
3 | Quid enim tam diversum et sibimet adversum, quam plana pellis extensio, et camerae curva convexio? Quod si oportet, sicuti oportet, haec duo sic intelligere, ut concordare utrumque, nec sibimet repugnare inveniatur; ita oportet etiam utrumlibet horum illis non adversari disputationibus, si eas forte veras certa ratio declaraverit, quibus docetur coelum sphaerae figura undique esse convexum, si tamen probatur. |