monumenta.ch > Augustinus > 20
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 9, 21.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 9, 20.

1 Quaeri etiam solet quae forma et figura coeli esse credenda sit secundum Scripturas nostras.
2 Multi enim multum disputant de iis rebus, quas maiore prudentia nostri auctores omiserunt, ad beatam vitam non profuturas discentibus; et occupantes, quod peius est, multum pretiosa, et rebus salubribus impendenda temporum spatia.
3 Quid enim ad me pertinet, utrum coelum sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper velut discus operiat? Sed quia de fide agitur Scripturarum, propter illam causam, quam non semel commemoravi, ne quisquam eloquia divina non intelligens, cum de his rebus tale aliquid vel invenerit in Libris nostris, vel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus adversari videatur, nullo modo eis caetera utilia monentibus, vel narrantibus, vel pronuntiantibus credat; breviter dicendum est de figura coeli hoc scisse auctores nostros quod veritas habet; sed Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti profutura.
Augustinus HOME