monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 8, 18. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 8, 19.

1 Quapropter, iam luce facta, in qua intelligimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in caeteris creandis rebus audimus, Et dixit Deus, Fiat; intelligamus ad aeternitatem Verbi Dei recurrentem Scripturae intentionem.
2 Cum vero audimus, Et sic est factum; intelligamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in Verbo Dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso Dei Verbo prior faciendam esse cognovit: ut postremo, cum audimus repeti ac dici quod Fecit Deus, iam intelligamus in suo genere fieri ipsam creaturam.
3 Porro cum audimus, Et vidit Deus quia bonum est, intelligamus benignitati Dei placuisse quod factum est, ut pro modo sui generis maneret quod placuit ut fieret, cum Spiritus Dei superferebatur super aquam.
Augustinus HOME