monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 8, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 8, 18.

1 Nec mirum est quod sanctis Angelis suis, in prima lucis conditione formatis, prius Deus ostendebat quod erat deinceps creaturus.
2 Neque enim intellectum Dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset.
3 Quis enim cognovit intellectum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Id. XI, 34-36).
4 Ex ipso ergo discebant Angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio.
Augustinus HOME