Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 8, 17.
1 | Neque enim sicut pecora, solo sensu corporis, vident Angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius noverunt interius in ipso Dei Verbo, a quo illuminantur ut sapienter vivant: cum sit in eis lux quae primo facta est, si lucem spiritualem in illo die factam intelligamus. |
2 | Quemadmodum ergo ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur: sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato tenebrata non est; ac deinde ipsa conditio creaturae. |
3 | Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspicerent (Rom. I, 20), qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur; atque inde ista despicientes, secundum id quod intus vident, vel recte facta approbant, vel peccata improbant. |