1 | Quid sibi ergo vult in caeteris illa repetitio? An eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritualis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari; in qua natura intelliguntur omnes Angeli sancti atque Virtutes: et propterea non repetivit factum posteaquam dixit, Facta est lux; quia non primo cognovit rationalis creatura conformationem suam, ac deinde formata est; sed in ipsa sua conformatione cognovit, hoc est illustratione veritatis, ad quam conversa formata est: caetera vero quae infra sunt ita creantur, ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo? Quapropter lucis conditio prius est in Verbo Dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna Patri Sapientia; ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, qua condita est: illic non facta, sed genita; hic vero facta, quia ex informitate formata: et ideo dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; ut quod ibi erat in Verbo, hic esset in opere. |