monumenta.ch > Augustinus > 15


Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 7, 15.

1 Ac per hoc manet adhuc causa requirendi, cur posteaquam dixit, Et sic est factum, ubi perfectio operis iam indicatur; addidit, Et fecit Deus: cum eo ipso quod ait, Et dixit Deus, Fiat illud, Et sic est factum, iam intelligatur id Deum dixisse in Verbo suo, et factum esse per Verbum eius; atque ibi iam non solum Patris, sed etiam Filii possit apparere persona.
2 Nam si propter ostendendam Filii personam repetitur, ac dicitur, Et fecit Deus; numquid ergo non per Filium congregavit aquam tertio die ut appareret arida, quia ibi non dicitur, Et fecit Deus congregari aquam, aut congregavit Deus aquam? Sed tamen etiam ibi posteaquam dixit, Et factum est sic; tunc repetivit, dicens, Et congregata est aqua, quae est sub coelo.
3 Numquid etiam lux non per Filium facta est, ubi prorsus nullo modo repetivit? Potuit enim et illic ita dicere, Et dixit Deus, fiat lux, et sic est factum; et fecit Deus lucem; et vidit quia bona est: aut certe sicut in aquarum congregatione, ut non diceret, Et fecit Deus, sed tantum iterum repeteret, Et dixit Deus, fiat lux, et sic est factum; et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est.
4 Sed nullo modo repetens posteaquam proposuit, Et dixit Deus, Fiat lux; nihil aliud intulit nisi, Et facta est lux; ac deinceps de placita luce et divisa a tenebris, et utroque appellato nominibus suis, sine ulla repetitione narravit.
Augustinus HOME