1 | Cum ergo audimus, Et dixit Deus, Fiat; intelligimus quod in Verbo Dei erat ut fieret. |
2 | Cum vero audimus, Et sic est factum; intelligimus factam creaturam non excessisse praescriptos in Verbo Dei terminos generis sui. |
3 | Cum vero audimus, Et vidit Deus quia bonum est, intelligimus in benignitate Spiritus eius non quasi cognitum posteaquam factum est placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse ut maneret factum, ubi placebat ut fieret. |