Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 13.
1 | Non ergo Deus toties dixit, Fiat illa vel illa creatura, quoties in hoc libro repetitur, Et dixit Deus. |
2 | Unum quippe Verbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula: sed eloquium scribentis descendens ad parvulorum capacitatem, dum insinuat singulatim genera creaturarum, per singula respicit uniucuiusque generis aeternam rationem in Verbo Dei; nec illa repetita, ille tamen repetit, Et Dixit Deus. |
3 | Si enim vellet prius dicere, Factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset divisio inter aquam et aquam; si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet, Dixit Deus, Fiat: id est, in Verbo Dei aeterno erat ut fieret. |
4 | Inde ergo incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem, quaerenti quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet. |