monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 12.

1 Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse Filio Patrem debeamus accipere in eo quod scriptum est, Et dixit Deus, Fiat? Sed cur Scriptura non curavit ostendere etiam personam Spiritus sancti? An ita Trinitas intelligitur, Et dixit Deus Fiat, Et fecit Deus, Et vidit Deus quia bonum est? Sed non convenit unitati Trinitatis, ut Filius quasi iussus fecisse intelligatur, Spiritus autem sanctus nullo sibi iubente libere vidisse bonum esse quod factum est.
2 Quibus enim verbis iuberet Filio Pater ut faceret, cum ipse sit principale Verbum Patris, per quod facta sunt omnia? An eo ipso quod scriptum est, Fiat firmamentum, haec ipsa dictio Verbum est Patris, unigenitus Filius, in quo sunt omnia quae creantur, etiam antequam creentur, et quidquid in illo est, vita est; quia quidquid per eum factum est, in ipso vita est, et vita utique creatrix, sub illo autem creatura? Aliter ergo in illo sunt ea quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea; aliter autem in illo sunt ea quae ipse est.
3 Ipse enim vita est, quae ita in illo est ut ipse sit, quoniam ipse vita est lux hominum (Ioan. I, 3, 4).
4 Quia ergo nihil creari posset sive ante tempora, quod quidem non est Creatori coaeternum, sive ab exordio temporum, sive in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in Dei Verbo Patri coaeterno coaeterna vita viveret; propterea Scriptura priusquam insinuet unamquamque creaturam, ex ordine quo conditam dicit, respicit ad Dei Verbum, prius ponens, Et dixit Deus, Fiat illud.
5 Non enim invenit ullam causam rei creandae, quam in Verbo Dei non invenit creari debuisse.
Augustinus HOME