1 | Sed cum antea legitur, Et sic est factum; a quo intelligimus factum? Si a Filio, quid opus erat iam dicere, Et fecit Deus, et quae sequuntur? Si autem quod scriptum est, Et sic est factum, a Patre intellexerimus factum; non iam Pater dicit, et Filius facit: et potest aliquid Pater facere sine Filio, ut deinde Filius non hoc, sed aliud similiter faciat; quod est contra catholicam fidem. |
2 | Si autem illud de quo dicitur, Et sic est factum, hoc idem fit cum itidem dicitur, Et fecit Deus; quid prohibet eumdem intelligere facere quod dixit, qui dixit ut fieret? An etiam excepto eo quod scriptum est, Et sic est factum, tantummodo in his verbis, quibus dicitur, Et dixit Deus; Fiat, et postea dicitur, Et fecit Deus; Patris et Filii personam volunt intelligi? |