monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 10.

1 Sed animadversum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum puto, non frustra cum dixisset Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit divisio inter aquam et aquam; parum visum esse subiungere, Et sic est factum, nisi adderetur, Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat super firmamentum, et inter aquam quae erat sub firmamento: quod quidem sic intelligunt, ut personam Patris declaratam esse dicant, in eo quod scriptum est, Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit divisio inter aquam et aquam: et sic est factum.
2 Ac deinde ut intelligatur Filius fecisse quod a Patre dictum est ut fieret, arbitrantur esse subnexum, Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus, etc.
Augustinus HOME