monumenta.ch > Augustinus > 9


Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 5, 9.

1 Quidam etiam nostri, istos negantes propter pondera elementorum aquas esse posse super coelum sidereum, de ipsorum siderum qualitatibus et meatibus convincere moliuntur.
2 Iidem namque asserunt stellam quam Saturni appellant, esse frigidissimam, eamque per annos triginta signiferum peragere circulum, eo quod superior, ac per hoc ampliore ambitu graditur.
3 Nam sol eumdem circulum per annum complet, et luna per mensem; tanto, ut dicunt, brevius, quanto inferius, ut spatio loci spatium temporis congruat.
4 Quaeritur itaque ab eis, unde illa stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto sublimiore coelo rapitur.
5 Nam procul dubio cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora eius tardius eunt, exteriora celerius, ut maiora spatia cum brevioribus ad eosdem gyros pariter occurrant: quae autem celerius, utique ferventius.
6 Proinde memorata stella magis debuit calida esse quam frigida: quamvis enim suo motu, quoniam grande spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen coeli motu in contrarium rotata velocius, quod quotidie necesse est patiatur (quoniam, sicut dicunt, coeli singulae conversiones, dies singulos explicant), calorem maiorem debuit coelo concitatiore concipere.
7 Nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super coelum constitutarum illa vicinitas, quam nolunt credere, qui haec, quae breviter dixi, de motu coeli et siderum disputant.
8 His quidam nostri coniecturis agunt adversus eos qui nolunt aquas super coelum credere, et volunt eam stellam esse frigidam, quae iuxta summum coelum circuit; ut ex hoc cogantur aquarum naturam, non iam illic vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere.
9 Quoquo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse eas ibi minime dubitemus: maior est quippe Scripturae huius auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas.
Augustinus HOME