Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 4, 8.
1 | Quanquam possit videri, non impedire propria pondera elementorum, quominus etiam super illud sublime coelum possint esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt: qui quamvis gravior et inferior summo coelo subiaceat, procul dubio levior est aquis, et tamen ut super eum sint vapores illi, nullo pondere prohibentur. |
2 | Sic ergo et super illud coelum potest minutioribus guttis levior halitus humoris extendi, qui pondere cadere non cogatur. |
3 | Ipsi quippe subtilissima ratione persuadent, nullum esse quamlibet exiguum corpusculum in quo divisio finiatur, sed infinite omnia dividi; quia omnis pars corporis corpus est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae. |
4 | Ac per hoc si potest aqua, sicut videmus, ad tantas guttarum minutias pervenire, ut super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est aquis; cur non possit et super illud levius coelum minutioribus guttis et levioribus immanere vaporibus? |