Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 4, 7.
1 | Talibus eorum disputationibus cedens, laudabiliter conatus est quidam demonstrare aquas super coelos, ut ex ipsis visibilibus conspicuisque naturis assereret Scripturae fidem. |
2 | Et prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem coelum appellari, non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum vel nubilum coelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine Scripturarum, cum dicuntur volatilia coeli (Matth. VI, 26), cum aves in hoc aere volare manifestum sit: et Dominus cum de nubibus loqueretur, Faciem, inquit, coeli potestis probare (Id. XVI, 4). |
3 | Nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per declivia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. |
4 | Cum ergo probasset et hunc aerem coelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum voluit existimari, nisi quia intervallum eius dividit inter quosdam vapores aquarum, et istas aquas quae corpulentius in terris fluitant. |
5 | Et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambulaverunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri, sed eius ponderi ad ima dat locum; et haec est pluvia. |
6 | Ergo ex aere, qui est inter vapores humidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille voluit esse coelum inter aquam et aquam. |
7 | Hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam iudico. |
8 | Quod enim dixit, neque contra fidem est, et in promptu posito documento credi potest. |