Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 3, 6.
1 | Iam vero ignem ad superna emicantem etiam ipsius aeris naturam velle transcendere, quis non sentiat? quandoquidem si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. |
2 | Sed quoniam circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde ignis exstinguitur, et in eius qualitatem per abundantiam superatus subinde commutatur ac vertitur, ad universam eius altitudinem transiliendam non potest perdurare. |
3 | Itaque super aerem purus ignis esse dicitur coelum, unde etiam sidera atque luminaria facta coniectant, illius videlicet igneae lucis in eas formas quas in coelo cernimus, conglobata dispositaque natura: ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedit, ut ad terram perveniant; sic aquarum ponderi, et ipse aer cedit, ut vel ad terram vel ad aquam perveniat. |
4 | Unde intelligi volunt, hoc modo necesse fuisse ut aer quoque, si quis eius particulam in spatiis illis sublimibus coeli posset dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perveniret. |
5 | Quapropter colligunt multo minus esse posse aquis supra illud igneum coelum aliquid loci, cum illic aer multo aquis levior manere non possit. |