Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 2, 5.
1 | Aerem vero aquis esse superiorem, quamvis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegati hinc intelligitur, quod nullum vas ab ore impressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. |
2 | Videtur enim vas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non invenit emeandi locum, nec deorsum versus irruptis aquis subter eas ire natura sinitur, plenitudine sua repellit eas, et in vas non permittit intrare. |
3 | Cum autem vas ita collocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius, exeunte aere superius. |
4 | Itemque si vasis erecti os pateat in coelum, cum infundis aquam, evadit aer sursum versus, ex aliis partibus qua non infundis, et fit locus aquae deorsum versus intrandi. |
5 | Quod si vi maiore vas deprimitur, ut vel ex latere vel desuper aquae repente influant, et undique os vasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; et ipsa disruptio singultus vasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest, propter illius oris angustias. |
6 | Ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas disiicit, cum exsilientes impetu eius impulsae ebulliunt, et eum bullis crepantibus emittunt in sua properantem, atque illis ad ima decidendi aditum dantem. |
7 | Si autem sub aquas ire cogitur ex vase, ut illo cedente vas ab ore in ima presso repleri velis, facilius undis undique versum cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta exigua reperit locum. |