monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 1, 3. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 1, 4.

1 Hic occurrit admonere cavendum errorem, quem in libro primo cavendum admonui, ne forte quia scriptum est in Psalmis, Fundavit terram super aquam; arbitretur aliquis nostrum, adversus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes, isto testimonio Scripturarum esse nitendum: quia illi non retenti auctoritate Litterarum nostrarum, et nescientes quemadmodum dictum sit, Libros sanctos facilius irridebunt, quam illud repudiabunt, quod vel certis rationibus perceperunt, vel experimentis manifestissimis probaverunt.
2 Illud namque in Psalmis, aut figurate dictum recte accipi potest: ut quoniam coeli et terrae nomine saepe in Ecclesia spirituales carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam intelligentiam veritatis, dicens, Qui fecit coelos in intelligentia (Psal. CXXXV, 6, 5); terram vero ad fidem simplicem parvulorum, non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et evangelica praedicatione firmissimam, quae per Baptismum solidatur, et ideo subiecerit, dicens, Fundavit terram super aquam.
3 Aut si ad litteram quisquam cogit intelligi, non incongruenter vel sublimia terrarum sive continentium, sive insularum accipiuntur, quae superiora sunt aquis; vel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt.
4 Quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intelligere, quod dictum est, Fundavit terram super aquam; ut aquarum pondus terreno ponderi supportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.
Augustinus HOME