Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 1, 3.
1 | Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pavimento solidatum esse coelum, ut possit aquarum pondera sustinere; quod talis soliditas nisi terris esse non possit, et quidquid tale est, non coelum sed terra sit. |
2 | Non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus propriis elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur: aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cavernisque abditis, non tamen ea terrae parte quam supra, sed ea quam infra se habet, continetur. |
3 | Nam si ex parte superiore fuerit pars ulla terrae delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram; quo veniens conquiescit, tanquam in loco suo, ut supra sit aqua, subtus autem terra. |
4 | Unde cognoscitur quod etiam super aquas cum esset, non ipsis aquis portabatur, sed compage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum. |