Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 1, 2.
1 | Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum coelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut vel super terram fluitent, vel in aere terris proximo vaporaliter ferantur. |
2 | Neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere, aquas etiam tam graves, quam novimus atque sentimus, coelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. |
3 | Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, secundum Scripturas eius nos convenit quaerere; non quid in eis vel ex eis ad miraculum potentiae suae velit operari. |
4 | Neque enim si vellet Deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut appetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas, eisque se superpositam collocet. |
5 | Nunc ergo quaerimus utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit (Sap. XI, 21), non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super coelum quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est. |