Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 21, 41.
1 | Dicet aliquis: Quid tu tanta tritura dissertationis huius, quid granorum exuisti? quid eventilasti? Cur propemedum in quaestionibus adhuc latent omnia? Affirma aliquid eorum quae multa posse intelligi disputasti. |
2 | Cui respondeo, ad eum ipsum me cibum suaviter pervenisse, quo didici non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus qui calumniari Libris nostrae salutis affectant; ut quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium. |
3 | Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: atque ita teneamus Mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi (Coloss. II, 3), ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque falsae religionis superstitione terreamur. |
4 | Et cum divinos Libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturae non impedit, et cum sana fide concordat: si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. |
5 | Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. |
6 | Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis: si vero utrumque vitari non potest, etiam si voluntas scriptoris incerta sit sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. |