monumenta.ch > Augustinus > 40


Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 20, 40.

1 Ad hoc enim considerandum et observandum, librum Geneseos multipliciter, quantum potui, enucleavi, protulique sententias de verbis ad exercitationem nostram obscure positis; non aliquid unum temere affirmans cum praeiudicio alterius expositionis fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi autem intelligere non potest, Scripturae Dei det honorem, sibi timorem.
2 Sed cum tam multis exitibus verba Scripturae quae tractavimus, exponantur, cohibeant se tandem qui litteris inflati saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, velut imperitum atque impolitum aliquid exagitant; sine pennis in terra reptantes, et volatu ranarum avium nidos irridentes.
3 Periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos impios de coelestium corporum numeris, vel de quibuslibet clementorum mundi huius quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, evanescunt; et eos sibi cum suspirio praeponentes, et magnos putantes, saluberrimae pietatis Libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire deberent, vix patienter attingunt; a segetis asperitate abhorrentes, et spinarum floribus inhiantes.
4 Non enim vacant videre quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9), nec in sabbato esuriunt; atque ideo pigri sunt, potestate a Domino sabbati accepta, vellere spicas, et tamdiu versari manibus, contritasque purgare, donec ad escam perveniant (Matth. XII, 1).
Augustinus HOME