Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 19, 38.
1 | Ponamus enim in eo quod scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; alium sensisse lucem corporalem factam, et alium spiritualem. |
2 | Esse spiritualem lucem in creatura spirituali, fides nostra non dubitat: esse autem lucem corporalem coelestem, aut etiam supra coelum, vel ante coelum, cui succedere nox potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec veritate certissima refellatur. |
3 | Quod si factum fuerit, non hoc habebat divina Scriptura, sed hoc senserat humana ignorantia. |
4 | Si autem hoc verum esse certa ratio demonstraverit, adhuc incertum erit utrum hoc in illis verbis sanctorum Librorum scriptor sentiri voluerit, an aliud aliquid non minus verum. |
5 | Quod si caetera contextio sermonis non hoc eum voluisse probaverit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intelligi voluit; sed et verum, et quod utilius cognoscatur. |
6 | Si autem contextio Scripturae hoc voluisse intelligi scriptorem non repugnaverit, adhuc restabit quaerere utrum et aliud non potuerit. |
7 | Quod si et aliud potuisse invenerimus, incertum erit quidnam eorum ille voluerit: et utrumque sentiri voluisse, non inconvenienter creditur, si utrique sententiae certa circumtantia suffragatur. |