Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 18, 36.
1 | Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel angelus; sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui, et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti Spiritus sui. |
2 | Nam et illud quod per graecam et latinam linguam dictum est de Spiritu Dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae vicina est hebraeae, (nam hoc a quodam docto christiano syro fertur expositum) non superferebatur, sed fovebat potius intelligi perhibetur. |
3 | Nec sicut foventur tumores aut vulnera in corpore aquis vel frigidis vel calore congruo temperatis; sed sicut ova foventur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur, per quemdam in suo genere dilectionis affectum. |
4 | Non itaque per singulos dies istorum operum divinorum tanquam temporales voces Dei carnaliter cogitemus. |
5 | Non enim ad hoc ipsa Dei Sapientia nostra infirmitate suscepta venit ad colligendos sub alas suas filios Ierusalem, quemadmodum gallina pullos suos (Matth. XXIII, 37) ut semper parvuli simus; sed ut malitia infantes, mente pueri esse desinamus (I Cor. XIV, 20). |