Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 17, 35.
1 | Propterea vero cum facta esset lux, dictum est, Vidit Deus lucem, quia bona est; cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut cum explicasset, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; Et divisit Deus inter lucem et tenebras; Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem; tunc diceret, Et vidit Deus quia bonum est; et deinceps annecteret, Et facta est vespera, et factum est mane; sicut in aliis operibus facit, quibus vocabula imponit. |
2 | Hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas caeteras iam corporales. |
3 | Itaque si posteaquam distincta essent illa divisione et vocabulis, tunc diceretur, Vidit Deus quia bonum est; haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum. |
4 | Quia vero lucem solam ita perfecerat; Vidit Deus, inquit, lucem, quia bona est, et divisione ac nominibus discrevit a tenebris. |
5 | Neque tunc dixit, Vidit Deus quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. |
6 | Namque ista nox quae nobis notissima est (facit enim eam super terras solis circuitus), quando per luminarium distributionem a die dividitur, post ipsam divisionem diei et noctis dicitur, Vidit Deus quia bonum est. |
7 | Non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno; cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior sive distinctior. |
8 | Vespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intelligitur; mane vero, tanquam futurae operationis significatio. |