monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 17, 33. <<<     >>> 35.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 17, 34.

1 Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus.
2 Instituimus enim de Scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata figurarum.
3 Ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum, quomodo invenimus vesperam et mane in luce spirituali? An divisio quidem lucis a tenebris, distinctio est iam rei formatae ab informi; appellatio vero diei et noctis, insinuatio distributionis est, qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere, atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam; neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine supplemento esse decoris universi? Nox enim odinatae sunt tenebrae.
Augustinus HOME