1 | Sed huic luci succedentem noctem, ut vespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? A tenebris vero qualibus talis lux dividi potuit, dicente Scriptura, Et divisit Deus inter lucem ac tenebras? Numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine veritatis, inter quos et in eadem luce permanentes divideret Deus, tanquam inter lucem ac tenebras; et lucem vocans diem, ac tenebras noctem, ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum? An hic dies totius temporis nomen est, et omnia volumina saeculorum hoc vocabulo includit; ideoque non dictus est primus, sed unus dies? Et facta est enim vespera, et factum est, inquit, mane dies unus: ut per hoc quod facta est vespera, peccatum rationalis creaturae; quod autem factum est mane, renovatio eius significata videatur. |