1 | Si autem spiritualis lux facta est, cum dixit Deus, Fiat lux; non illa vera Patri coaeterna intelligenda est, per quam facta sunt omnia, et quae illuminat omnem hominem; sed illa de qua dici potuit, Prior omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4). |
2 | Cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita Sapientia, in spirituales atque rationales creaturas, sicut in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27), ut illuminatae lucere possint; fit in eis quaedam luculentae rationis affectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret Deus, Fiat lux: si iam erat creatura spiritualis, quae nomine coeli significata est, in eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; non corporeum coelum, sed coelum incorporeum coeli corporei, hoc est, super omne corpus, non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. |