Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 16, 31.
1 | Emissionem vero contractionemque lucis illius si velimus diem noctemque intelligere, nec causam videmus cur ita fieret. |
2 | Non enim iam erant animalia, quibus haec vicissitudo salubriter exhiberetur, et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi. |
3 | Nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque vicissitudines fierent, probare possimus. |
4 | Iactus enim radiorum ex oculis nostris, cuiusdam lucis quidem est iactus; et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur; et emitti, cum ad eamdem rectitudinem, quae sunt longe posita attendimus: nec sane cum contrahitur, omnino cernere quae longe sunt desinit; sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. |
5 | Sed tamen ea lux quae in sensu videntis est, tam exigua docetur, ut nisi adiuvemur extranea luce, nihil videre possimus; et quoniam discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem, et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est. |