monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 15, 29. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 15, 30.

1 Sed si credibiliter dicitur eam significari illis verbis, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquam; ut excepto quod ibi positum est de Spiritu Dei, caetera rerum quidem visibilium vocabula, sed ad illam informitatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intelligamus; quia haec duo elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt caeteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur informitas.
Augustinus HOME