2 | Itaque si hoc ante omnem diem fecit, sicut ante istorum primorum dierum commemorationem scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; ut in terrae vocabulo intelligamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam visibili specie sui generis declaratis: ut in eo quod sequitur Scriptura dicens, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquas, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta, suis iam notissimis qualitatibus conditas: ut ideo terra invisibilis dicta intelligatur, quod aquis cooperta non posset videri, etiamsi esset qui posset videre; ideo vero incomposita, quia nondum a mari distincta, et cincta littoribus, et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species, quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? Cur non scriptum est, Dixit Deus, Fiat terra, et facta est terra; item, Dixit Deus, Fiat aqua; et facta est aqua; vel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur, Dixit Deus, Fiat terra et aqua, et sic factum est? |