Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 12, 26.
1 | Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupaverant? illae scilicet quae detractae sunt, ut terra nudaretur, in quam partem congregatae sunt? Si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam apparebat arida, nec totum abyssus occupabat. |
2 | Si autem totum texerant; quis erat locus quo colligerentur, ut terrae ariditas appareret? Numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit cum ad ventilandum in area messis trita subrigitur, et congesta in aggerem nudat locum quem diffusa contexerat? Quis hoc dixerit, cum viderat usquequaque campos maris aequabiliter fusos, qui etiam cum aquae fluctuantis quidam velut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus complanantur? Et si qua littora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id quod aliunde decedit, unde in cum locum ex quo recesserat, iterum accedat. |
3 | Cum autem totam omnino terram undosa natura cooperiret, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? An forte rarior aqua velut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset apparere, nudaret? Quanquam et terra longe lateque subsidens, potuit alias partes praebere concavas, quibus confluentes et corruentes aquae reciperentur, et appareret arida ex his partibus, unde humor abscederet. |