monumenta.ch > Augustinus > 24
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 12, 25.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 12, 24.

1 Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere, lucis quae primo facta est permanente natura, si lux corporalis tunc facta intelligenda est, et invenire et explicare difficile est.
2 Nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras Deum appellasse quis dixerit, propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, vel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est ut ex altera parte habeat corpus, si ex aliqua parte lux fuerit.
3 Ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem pervenire non sinit, in eo loco umbra est: quoniam locus carens ea luce, qua illustraretur, nisi impediret corpus oppositum, hoc totum est quod umbra dicitur.
4 Quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox vocatur.
5 Neque enim omnes tenebrae nox.
6 Nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux irrumpere per oppositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae; quia lux non est ibi, totumque spatium illud locus est carens luce: nec tamen tales tenebrae acceperunt vocabulum noctis, sed illae quae in eam partem terrae succedunt, unde removetur dies.
7 Sicut non omnis lux dies appellatur; nam et lunae lux est, et siderum, et lucernarum, et coruscationum, et quarumque rerum ita fulgentium: sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.
Augustinus HOME