monumenta.ch > Augustinus > 23


Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 11, 23.

1 Utquid ergo factus est sol in potestatem diei (Psal. CXXXV, 8), qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo suffecerat, quae dies etiam vocata est? An illa prior regiones superiores a terra longinquas illustrabat, ut sentiri non posset in terris; atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus mundi partibus appareret? Potest et hoc dici, auctum esse fulgorem dici sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies quam nunc est fuisse credatur.
2 Etiam hoc a quodam dictum scio, primum naturam lucis inductam in opere Creatoris, cum dictum est, Fiat lux, et facta est lux; postea vero cum de luminaribus dicitur, quid ex ipsa luce factum sit fuisse commemoratum, ordine dierum, quo visum est Creatori cuncta esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta vespera, ut vicissim nox perageretur, nec ille dixit, nec facile inveniri posse arbitror.
3 Neque enim exstinctam esse credendum est, ut nocturnae tenebrae succederent; et rursus accensam, ut mane fieret, antequam hoc solis officio gereretur; quod a quarto die coepisse fieri, eadem Scriptura testatur.
Augustinus HOME