1 | Quapropter si spiritualis lux primo die facta est, numquidnam occidit, ut ei succederet nox? Si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis videre non possumus, quia nec luna erat adhuc, nec aliquae stellae? Aut si semper in ea parte coeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius, eidem ita coniuncta, ut discerni dignoscique non possit, ad eamdem reditur difficultatem solvendae huius quaestionis: quia et ista lux eodem modo quo sol, tanquam comes eius, ab occasu in ortum circumiens redit; et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista in qua sumus, tenebrescit in noctem. |