monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 21.

1 An dicendum est, quod cum cito peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur; et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne deridear et ab iis qui certissime cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit; ac per hoc omnibus viginti quatuor horis non deesse per circuitum gyri totius, alibi diem, alibi noctem.
2 Numquidnam ergo in parte aliqua posituri sumus Deum ubi ei vespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? Nam et in libro qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: Et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducitur; hoc est, in eum locum unde ortus est.
3 Sequitur enim, et dicit: Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et circuit ad aquilonem (Eccle. I, 5, 6).
4 Australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est: cum autem ad aquilonis partem circumiens pervenit, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere.
5 Quanquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque ibi esset dies.
6 Posset enim et aquas illuminare, quando ab eis non posset exstingui.
7 Sed hoc monstruosum est suspicari.
8 Quid quod etiam sol nondum erat?
Augustinus HOME