monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 20.

1 Quod autem vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum vocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur, Lux vocetur dies, et tenebrae vocentur nox? nisi forte quis ita desipiat, ut quia super omnia magnus est Deus, putet ore Dei prolatas, quamvis paucissimas syllabas, per totum diei spatium potuisse distendi.
2 Huc accedit, quia Verbo sibi coaeterno, id est incommutabilis Sapientiae internis aeternisque rationibus, non corporali sono vocis, vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem.
3 Rursum enim quaeritur, si verbis quibus utimur vocavit, qua lingua vocaverit; et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus: et non invenitur.
Augustinus HOME