Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 10, 19.
1 | Imo vero idipsum permirabile est, cum Deus nullo spatio syllabarum aeterna Verbi sui ratione dixerit, Fiat lux; cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret, et vespera fieret. |
2 | An forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis vocabulis signaretur? Mirum si et hoc vel tanta mora fieri potuit a Deo, quanta dicitur a nobis. |
3 | Discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est: non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris. |