monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 9, 16. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 9, 17.

1 Utrum ergo spiritualis motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intelligimus, Fiat lux, expressus ab aeterno Deo per Verbum coaeternum in creatura spirituali, quam iam fecerat, cum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, id est in illo coelo coeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritualis creaturae, in eius mente atque ratione fixa quodammodo a Verbo Patri coaeterno, et quodammodo impressa intelligitur, secundum quam moveretur, et ad speciem converteretur inferior illa tenebrosa imperfectio naturae corporeae, et fieret lux? Sed multum est ac difficillimum capere quomodo dicatur, Deo non temporaliter iubente, neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione veritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet impressas ab incommutabili Dei Sapientia rationes, tanquam intelligibiles locutiones, in ea quae infra sunt transmittente, fieri temporales motus in rebus temporalibus vel formandis vel administrandis.
2 Si autem lux, quae primum dicta est ut fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intelligenda est, ipsa est intellectualis vita; quae nisi ad Creatorem illuminanda converteretur, fluitaret informiter.
3 Cum autem conversa et illuminata est, factum est quod in Verbo Dei dictum est, Fiat lux.
Augustinus HOME