Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 9, 16.
1 | Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter, Fiat lux, invenire difficile est. |
2 | Sono enim vocis non intelligimus dictum: nam quidquid tale est, corporeum est. |
3 | An ex illa imperfectione substantiae corporalis fecit aliquam vocem corpoream, per quam sonaret, Fiat lux? Ergo aliquod vocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. |
4 | Sed si ita est, iam erat tempus, per quod vox curreret, sonorumque spatia sibi succedentia praeterirent. |
5 | Quod si iam erat tempus antequam fieret lux, in quo tempore fieret vox quae resonaret, Fiat lux; ad quem diem pertinebat illud tempus? Unus enim dies, idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. |
6 | An ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est vocale corpus, per quod sonaret, Fiat lux, et quo facta est ipsa lux? Sed omnis talis vox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. |
7 | Numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat invisibile et incompositum, cui sic Deus per onaret ac diceret, Fiat lux? Abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas. |