monumenta.ch > Augustinus > 15
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 9, 16.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 9, 15.

1 Quod ergo dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux, in aliquo die dixit, an ante omnem diem? Si enim Verbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit: si vero temporaliter dixit, non Verbo sibi coaeterno, sed per aliquam dixit creaturam temporalem; ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat per quam temporaliter diceretur, Fiat lux.
2 Atque illud ante omnem diem fecisse intelligitur, quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; ut coeli nomine intelligatur spiritualis iam facta et formata creatura, tanquam coelum coeli huius, quod in corporibus summum est.
3 Secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus coelum appellavit.
4 Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.
Augustinus HOME