monumenta.ch > Augustinus > 14


Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 8, 14.

1 Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis, vidit Deus quia bonum est: placuit enim quod factum est, in ea benignitate qua placuit ut fieret.
2 Duo quippe sunt propter quae amat Deus creaturam suam; ut sit, et ut maneat.
3 Ut esset ergo quod maneret, Spiritus Dei superferebatur super aquam; ut autem maneret, Vidit Deus quia bonum est.
4 Et quod de luce dictum est, hoc de omnibus.
5 Manent enim quaedam supergressa omnem temporalem volubilitatem in amplissima sanctitate sub Deo; quaedam vero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.
Augustinus HOME