1 | Sed cur commemorata prius quamvis imperfecta creatura, postea commemoratur Spiritus Dei, prius dicente Scriptura, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; ac deinde inferente, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam? An quoniam egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quas diligit, subiiciatur; propterea cum commemoraretur Spiritus Dei, in quo sancta eius benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cuius rei memor Apostolus dicturus de charitate, super eminentem viam demonstraturum se ait (I Cor. XII, 31): et in alio loco, Supereminentem, inquit, scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19). |