Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 5, 11.
1 | Quod autem Filius loquitur. |
2 | Pater loquitur, quia Patre loquente dicitur Verbum, quod Filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente Deo Verbum coaeternum. |
3 | Inest enim Deo benignitas summa, et sancta et iusta; et quidem non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. |
4 | Propterea priusquam scriberetur, Dixit Deus, Fiat lux; praecessit Scriptura dicens, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam. |
5 | Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia, quae in suis generibus iam dignoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritualem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique Spiritus Dei; quia subiacebat scilicet bonae voluntati Creatoris, quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoaverat: ut dicente Deo in Verbo suo, Fiat lux; in bona voluntate, hoc est in beneplacito eius pro modulo sui generis maneret quod factum est; et ideo rectum est, quod placuerit Deo, Scriptura dicente, Et facta est lux; et vidit Deus lucem quia bona est. |