Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 5, 10.
1 | Non enim habet informem vitam Verbum Filius, cui non solum hoc est esse quod vivere, sed etiam hoc est vivere, quod est sapienter ac beate vivere. |
2 | Creatura vero, quanquam spiritualis et intellectualis vel rationalis, quae videtur esse illi Verbo propinquior, potest habere informem vitam; quia non sicut hoc est ei esse quod vivere, ita hoc vivere quod sapienter ac beate vivere. |
3 | Aversa enim a Sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quae informitas eius est. |
4 | Formatur autem conversa ad incommutabile lumen Sapientiae, Verbum Dei. |
5 | A quo enim exstitit ut sit utcumque ac vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. |
6 | Principium quippe creaturae intellectualis est aeterna Sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter, nullo modo cessat occulta inspiratione vocationis loqui ei creaturae cui principium est, ut convertatur ad id ex quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. |
7 | Ideoque interrogatus quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Ioan. VIII, 25). |