monumenta.ch > Augustinus > 28
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 4a, 28.

1 Haec enim consideratio suasit (quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari; simulque illud et catholica fides praescribit, et certissima ratio docet, nullarum naturarum materiam esse potuisse, nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore Deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam Scriptura, Qui fecisti mundum ex materia informi [Sap. XI, 18] hanc materiam illis verbis, quibus pro spirituali prudentia tardioribus etiam lectoribus vel auditoribus congrueret, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, etc., donec diceretur, Et dixit Deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.
Augustinus HOME