monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 3, 7. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 3, 8.

1 Et cur ita dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; et non dictum est, In principio dixit Deus, Fiat coelum et terra; et facta sunt coelum et terra: sicut de luce narratur, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux? Utrum prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit Deus; et deinde per partes exsequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur, Dixit Deus; id est, quia per Verbum suum fecit, quidquid fecit?
Augustinus HOME