monumenta.ch > Augustinus > 7
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 3, 8.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 3, 7.

1 Et quid est lux ipsa quae facta est? utrum spirituale quid, an corporale? Si enim spirituale, potest ipsa esse prima creatura, iam hoc dicto perfecta, quae primo coelum appellata est, cum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram: ut quod dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux, eam revocante ad se Creatore, conversio eius facta atque illuminata intelligatur.
Augustinus HOME