monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 2, 5. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 2, 6.

1 Quid ergo dicemus? An id quod intelligitur in sono vocis, cum dicitur, Fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse vox Dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat Verbi eius, de quo dicitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Cum enim de illo dicitur, Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 1, 3); satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit Deus, Fiat lux.
2 Quod si ita est, aeternum est quod dixit Deus, Fiat lux; quia Verbum Dei Deus apud Deum, Filius unicus Dei, Patri coaeternus est: quamvis Deo hoc in aeterno Verbo dicente creatura temporalis facta sit.
3 Cum enim verba sint temporis, cum dicimus, Quando, et aliquando; aeternum tamen est in Verbo Dei, quando fieri aliquid debeat: et tunc fit quando fieri debuisse in illo Verbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud Verbum aeternum est.
Augustinus HOME