monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 2, 5.

1 An etiam corporaliter sonuit vox dicentis Dei, Fiat lux; sicut corporaliter sonuit vox dicentis Dei, Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17): et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat Deus, cum in principio fecit coelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante voce facta est? Et si ita est, qua lingua sonuit ista vox, dicente Deo, Fiat lux; quia nondum erat linguarum diversitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluvium (Gen. XI, 7)? Quaenam lingua erat una et sola, qua Deus locutus est, Fiat lux? et quis erat quem oportebat audire, atque intelligere, ad quem vox huiusmodi proferretur? An haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?
Augustinus HOME